- HIPPONIUM
- HIPPONIUMurbs Brutiorum in Calabria ulter. a Locris condita, ubi Agathocles Siculorum Tyrannus Navale exstruxit. Romani Brutiis ademptam Vibonem Valentiam nominârunt, Coloniâ deductâ A. U. C. 515. Unde in recentioribus eorum nummis VALENTIA legitur; uti in vett. ΙΠΠΟΝΙΕΩΝ Vide Strab. l. 6. p. 256. et Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia ut et infra in voce Valentia. Bivona Nigro. Item prom. ibidem Lycophroni memoratum, hodie Salobron, teste Barrio. De urbe addo: Graece Ι῾ππώνιον, urbs haec Brutiorum, Latinis ut dictum, Vibo Valentia, colonia deducta, memoratur Solin. c. 2. A' Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Hipponium, quod nunc Vibo dicitur: Uti veram lectionem reponit Salmas. Marcian.Ι῾ππώνιον καὶ Μέδμαν ὥκιςαν Λοκροί.Graecis Ι῞ππων quoque, unde Latinum Vibo. Eo Proserpinam ad legendos flores profectam esse, Strabo ait, διὰ τὸ ἐυλείμωνο εἶναιτὸπερὶκείμενα χωρία, quod pulchris pratis abundarent circumiecta loca, l. 6. p. 256. Unde apud matronas usus obtinuit, ut sibi quaelibet coronas flecteret, quas ipsa sibi legisset, vitioque daretur, si quae diebus festis emptitias gestaret. C. Paschal. Coron. l. 3. c. 18. Inde Vibonensis Sinus, Quem Ι῾ππωνιάτην Graeci Scriptores vocant. Vide Salmas. ad Solin. p. 67.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.